- AEGIALUS
- I.AEGIALUSPhoronei fil. cui Apis; postquam Argis regnâsset, in Aegyptum transiens, regnum Achaiae reliquit. Alii Aegialeum, Inachi filium ex Melia Oceanitide faciunt, et ab eo Aegialeam dictam, quae postea Peloponnesus a Pelope vocata est. Item frater Medeae, aliô nomine Absyrtus dictus. Item primus Sicyoniorum Rex, qui regnavit ann. 52. a quo, ut quidam volunt, Peloponnesus Aegialea dicta. Fundavit autem hoc regnum, circa A. 2091. ante Christum Natum. Ei filius Europs successit. Suidas regnum hoc Ann. 900. Augustin. 959. Euseb. 962. Alii aliter durâsse scribunt. Vide Petav. Salian. Spond. Torniel. et Ricciol. Chron. Reform. t. 1. l. 3. c. 1. n. 2. p. 124. Unde populi Sicyonii Aegiali dicti. Nic. Lloydius, vide Sicyon.II.AEGIALUSlocus inter Sicyonem et Burpasium, et alius proximus Ponto, cum vico eiudem nominis. Item mons in Aethiopia iuxta Aegyptum. Steph. Item urbs Asiae minoris prope Cromnam, iuxta Homeri versum, Il. β. v. 855.Κρώμναν τ᾿ Αἰγιαλὸν καὶ ὑψηλοὺς Ε᾿ρνθίνουςUbi tamen pro Αἰγιαλὸν, Strab. l. 12. scribit quosdam legere Κωβίαλον. Vide Steph. Est etiam mons cum urbe in Galatia, teste Cedrenô. Cagiali Leunclavio. Est et Vicus eiusdem nominis in Asia minore Steph. Item Urbs in Thracia iuxta Strymonem, et alia, quae Magna cognominatur: et in Aethiopia iuxta Nilum: Item secundum Pontum, post Carambin promontor. eidem Steph. Eandem cum dicta Arriani putat Ortel. Suidas habet huius nominis urbem in Amorgo Insul. Aegialam Sophian. vocat. Nic. Lloydius. Vide Aegaleum, Achaia, et Aegitna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.